Нужна с переводом с латинского populorum antiquorum vita a gaio iulio caesare in commentariis de bello gallico describitur. in quarto commentariorum libro de suebis legimus. suebi, germaniae incolae, centum pagos habent. quotannis alii in armis sunt, alii domi manent, se atque armatos alunt et agros colunt. sed privati ac separati agri apud suebos nihil est neque uno in loco diu remanere licet. cibum edunt durum cotidieque se exercent. vita sueborum libera est: a pueris enim nullo officio aut disciplina impediuntur. ubii, sueborum finitimi, in ripa fluvii rheni habitant vitamque miseram agunt, nam suebis magna tributa pendere coguntur.